monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30 > Ezechiel, 7 > Psalmi, 55 > Psalmi, 106 > sectio 26 > 2 > cpl1661.80 r > sectio 47 > sectio 5 > Psalmi, 22 > sectio 68 > sectio 3 > sectio 6 > 17 > sectio 11 > Iudices, 14 > bavPal.lat.1663.249 > Psalmi, 36 > bnfGrec107.243 > sectio 6 > Ezechiel, 7 > sluMscr.Dresd.App.1092.244 > sectio 16 > sectio 46 > sluMscr.Dresd.App.1092.241 > sectio 1 > sectio 17 > sectio 12 > csg46.51 > sectio 16 > Psalmi, 8 > Psalmi, 25 > bavPal.lat.1663.236 > sectio 1 > 12 > sectio 5 > bavPal.lat.1663.244 > bavPal.lat.1669.91 > sectio 2 > 18
Isidorus, Differentiae, 2, XVII Inter humani corporis membra. <<<     >>> XIX

XVIII SHOW APPARATUS

73 Inter virum et hominem quidam distinxerunt hoc interesse, quod vir utraque scientia praeditus eloquentiam cum sapientia retinet: Homo loquacitate tantum naturae bestiis praepollet. Virum autem dixerunt ἀπὸ τῆς ἀρετῆς, id est a virtute. Virtus autem apud veteres scientia rerum omnium nuncupatur. Nos autem unum eumdemque et virum, et hominem nuncupamus. Iuxta quod et de Christo legitur, qui tam vir in sanctis Scripturis quam et etiam homo vocatur.